Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.24.4 Cic. Fam. 10.24.8 (English) >>Cic. Fam. 10.25.1

10.24.6 sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. neque ego superiora repetam ; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum. 10.24.7 multum in hac re mihi videntur necessarii eius et rei p. et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me. numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. de his rebus ut exigeret cum eo Furnio mandavi. quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuvero. 10.24.8 nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit. quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus. tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v. K. Sext. ex castris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.24.4 Cic. Fam. 10.24.8 (English) >>Cic. Fam. 10.25.1

Powered by PhiloLogic